PRAEFATIO PASCHALIS III
De Christo vivente et semper interpellante pro nobis
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare:
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri,
sed in hoc potissimum gloriosius praedicare,
cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Qui se pro nobis offerre non desinit,
nosque apud te perenni advocatione defendit;
qui immolatus iam non moritur,
sed semper vivit occisus.
Quapropter, profusis paschalibus gaudiis,
totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates
hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes:
:: MR p. 407; Moeller 1524, 1242.
:: MA 131/6, p. 317; MA 145/6, p. 345; MA 146/6, p. 347.
LITURGICAL ANTECEDENTS:
= MR 1970 : (p. 407) Praefatio Paschalis III (Pr)
Gothicum 296 : XXXVIII. Item Missa Paschalis. Quarta Feria (Pr):
= Gall Vet 214 : 32. Missa Paschalis IIII Feria (Pr)
Dignum et iustum est,
nos tibi semper laudes et gratias agere,
omnipotens sempiterne Deus,
per Christum Dominum nostrum.
Qui sicut oves ad occisionem pro nobis ductus est,
et ut agnus coram tondentem se sine voce
sic non aperuit os suum.
Hic enim est Agnus Dei, Unigenitus Filius tuus,
qui tollit peccata mundi,
qui se pro nobis offerendo non desinit,&
nosque apud te perenni advocatione defendit;
quia numquam moritur immolatus,+§
sed semper vivit occisus.
Pascha enim nostrum immolatus est Christus,
ut iam non in fermento veteri
neque in carnalium sanguine victimarum,
sed in azymis sinceritatis et corporis veritatis immolemus:
per Christum Dominum nostrum.
:: No clear Ambrosian parallels
BIBLICAL CONTEXT:
Io 17, 20:
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.
Rom 6, 9:
Scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
1 Cor 5, 7-8:
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Heb 5, 5-7:
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret; sed qui locutus est ad eum: `Filius meus es tu, ego hodie genui te'; quemadmodum et in alio loco dicit: `Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.' Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Heb 7, 26-27:
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis dilectis hostias offere deinde pro populi; hoc enim fecit semel seipsum offerendo.
1 Io 2, 1-2:
Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Apoc 5, 12:
Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
PATRISTIC WITNESS:
Augustinus, Sermo Guelferbitanus V. Tractatus de nocte sancta, 2 (PLS 2, 552):
Cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus. Illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit, et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, ubi nec mors ulla nec somnus est, in sua carne nobis inchoavit; quam sic excitavit a mortuis, ut iam non moriatur, nec mors ei ultra dominetur.
Petrus Chrysologus, Sermo 108 (PL 52, 500B):
Fratres, hoc sacrificium Christi descendit ex forma, qui corpus suum pro vita saeculi vitaliter immolavit: et vere corpus suum fecit hostiam vivam, quia vivit occisus.
Zeno Veronensis, Tract. 1, 16, 2 (CCSL 22, 63):
Hic est dies, fratres, quo a Domino nostro cunctus redemptus est orbis, quo aetherio semine novellus vivificatus est populus; hic, inquam, qui nobis resurrectionis monstrat exemplum. Cuius sane condicione nos beatiores sumus, quia ille occisus semper et vivit, fidelis autem post secundae nativitatis occasum resurgens horrore numquam intercipitur tenebrarum.
PRINCIPAL VOCABULARY:
offero desino perennis advocatio defendo immolo morior vivo occido
No comments:
Post a Comment