PRAEFATIO PASCHALIS II
De vita nova in Christo
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare:
Te quidem, Domine, omni tempore confiteri,
sed in hoc potissimum gloriosius praedicare,
cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Per quem in aeternam vitam filii lucis oriuntur,
et fidelibus regni caelestis atria reserantur.
Quia mors nostra est eius morte redempta,
et in eius resurrectione vita omnium resurrexit.
Quapropter, profusis paschalibus gaudiis,
totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates
hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes:
:: MR p. 406; Moeller 1524, 1528.
:: MA 114/6, p. 283.
LITURGICAL ANTECEDENTS:
= MR 1970 : (p. 406) Praefatio Paschalis II (Pr)
GeV 466 : Dominicum Paschae (Pr):
=V Sup 1589 : Dominica in Pascha (Pr)
Vere dignum:
te quidem omni tempore,+
sed in hoc praecipue die laudare, benedicere, et praedicare,+
quod Pascha nostrum immolatus est Christus.
Per quem in aeternam vitam filii lucis oriuntur,
fidelibus regni caelestis atria reserantur,+
et beati lege commercii divinis humana mutantur.
Quia nostrorum omnium mors cruce Christi redempta est,§
et in eius resurrectione vita omnium resurrexit.§
Quem in susceptione mortalitatis Deum maiestatis agnoscimus
et in divinitatis gloriam Deum et hominem confitemur.
Qui mortem nostram moriendo destruxit,
et vitam resurgendo restituit,
Iesus Christus Dominus noster.
Et ideo cum angelis.
:: No clear Ambrosian parallels
BIBLICAL CONTEXT:
Lc 16, 8:
Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Lc 23, 43:
Et dixit illi Iesus: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.
Io 12, 36:
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
Io 14, 2:
In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum.
Rom 5, 10-17:
Multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erius ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. <...> Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
1 Cor 15, 3-4:
Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas; et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
2 Cor 5, 14-15:
Caritas enim Christi urget nos; aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Eph 5, 8-9:
Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate; fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia et veritate: probantes quid sit beneplacitum Deo.
1 Thess 5, 5:
Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei.
PATRISTIC WITNESS:
Chromatius Aquileiensis, Sermo 18, 4 (SC 164, 12):
Quia ergo vos, filii competentes, per gratiam Dei renasci habetis in innocentia, deposita omni vetustate peccati, nativitatis vestrae gratiam integram et illibatam servare debetis, ut vere filii Dei dici vel esse possitis, et digni haberi introitu regni caelestis.
Ambrosius, Sermo 35 (PL 17, 196A):
Ita Salvatoris passio, vitae humanae salus est. Ad hoc enim pro nobis mori voluit, ut nos in eum credentes perpetuo viveremus. Voluit pro tempore fieri quod nos sumus, ut nos aeternitatis eius promissionem indepti, cum eodem perpetuo viveremus.
Caesarius Areletensis, Sermo 85, 4 (CCSL 103, 351):
Christus in mundum pugnaturus contra diabolum venit, ut eum vinceret iuste, dum ab eo occideretur iniuste: ut moriendo mortem destrueret, et resurgendo vitam credentibus condonaret.
Petrus Chrysologus, Sermo 19 (PL 52, 252B):
Hoc est dicere, me sequere ad contumeliam passionis ut mecum possis ad resurrectionis gloriam.
PRINCIPAL VOCABULARY:
aeternus vita filius lux orior fidelis regnum caelestis atrium resero mors redimo resurrectio vita resurgo
No comments:
Post a Comment