Saturday, 11 December 2010

DOMINICA III ADVENTUS (C)

DOMINICA III ADVENTUS (C)

Deus, qui conspicis populum tuum
nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare,
praesta, quaesumus,
ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire,
et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.
Per Dominum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

% Rotulus 25 (= Ver 1356):

Deus, qui conspicis populum tuum
incarnationem dominicam fideliter exspectare;
praesta, quaesumus,
ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire,
et votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.+
Per.

% LMS 28 : IV. Missa in Quarto Dominico de Adventu Domini:

Sed praecipue in his diebus annua vice recurrentibus oportet nos votis sollemnibus celebrare. Nam quia diem illum celeberrimum, in quo pro nobis est de Virgine natus, iam iamque revoluto anni circulo appropinquare sentimus, dignum est ut adventum eius, qui in eo natus est, mente devotissima recolentes, nunc iam festa sollemnia alacres ac sollemnes agamus.

=V MA 11/2; 32/2

BIBLICAL CONTEXT:

Is 33, 2:
Domine, misere nostri, te enim expectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Hab 2, 3:
Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
Lc 19, 17:
Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Rom 8, 23-25:
Et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus.
Phil 4, 4-5:
Fratres, gaudete in Domino semper, iterum dico: gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus enim prope est.

PATRISTIC WITNESS:

Leo Magnus, Sermo 34, 1 (PL 54, 244:)
Iustum et rationabile, verae pietatis obsequium est, in diebus qui divinae misericordiae opera protestantur, toto corde gaudere et honorifice ea quae ad salutem nostram gesta sunt celebrare.

Leo Magnus, Sermo 21, 1 (PL 54, 191A):
Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio: quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum repperit, ita liberandis omnibus venit.

Sunday, 6 June 2010

PRAEFATIO I DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA

PRAEFATIO I DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA


De sacrificio et de sacramento Christo

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus:
Per Christum Dominum nostrum.

Qui, verus aeternusque Sacerdos,
formam sacrificii perennis instituens,
hostiam tibi se primus obtulit salutarem,
et nos, in sui memoriam, praecepit offere.
Cuius carnem pro nobis immolatam
dum sumimus, roboramur,
et fusum pro nobis sanguinem dum potamus, abluimur.

Et ideo cum Angelis atque Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus,
cumque omni militia caelestis exercitus,
hymnum gloriae tuae canimus,
sine fine dicentes:


:: MR p. 420; Moehler 1285.
:: MA 167/6b, p. 393; 615/6, p. 1131.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR 1970 : (p. 420) Praefatio de Sanctissima Eucharistia I (Pr)

% Ver 1250 : XL, IV. Item alia (Pr):
=v GeV 20 : I, IIII. Item in Natale Domini in die (Pr)

Vere dignum:
tuae laudis hostiam iugiter immolantes,
cuius figuram Abel iustus instituit,
agnus quoque legalis ostendit,
celebravit Abraham,
Melchisedech sacerdos exhibuit,
sed verus agnus et aeternus pontifex
hodie natus Christus implevit.
Unde profusis.


% Ver 96 : VIII, XXVI. Item alia. (Pr):

Vere dignum:
qui se ipsum tibi pro nobis offerens immolandum
idem sacerdos et sacer agnus exhibuit:
per.


% Gothicum 162 : XXI. Ordo Missae in initium Quadragesimae (Pr):

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare est,
nos tibi gratias agere:+
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus:
Per Christum Dominum nostrum.
Qui es Filius tuus, manens in gloria tua,
in quo ieiunantium fides alitur,
spes provehitur, caritas roboratur.
Ipse est enim panis vivus et verus
qui de caelo descendit et habitat semper in caelo,
qui est substantia aeternitatis, et esca virtutis.§
Verbum enim tuum per quod facta sunt omnia
non solum humanarum mentium,
sed ipsorum quoque panis est angelorum. <...>
Hunc panem, Domine, nobis per hos quadraginta dies <...>
ministrare digneris.
Quem ut indesinenter esuriamus hortaris.
Cuius carne a te ipso sanctificata, dum pascimur, roboramur,
et sanguine dum hausto sicienter potamur abluimur.
Per Christum Dominum nostrum. Per quem.


% Sup 1549 : Feria Tertia (Pr):

VD per Christum Dominum nostrum.
In quo ieiunantium fides additur,
spes provehitur, caritas roboratur.
Ipse est enim panis vivus et verus
qui substantia aeternitatis, et esca virtutis est.
Verbum enim tuum per quod facta sunt omnia
non solum humanarum mentium,
sed ipse panis est angelorum.
Hunc panem ministrare nobis non desinis,
et ut eum indesinenter esuriamus hortaris.
Cuius carne dum pascimur, roboramur,
et sanguine dum potamur abluimur.
Per quem maiestatem.

% Berg 489 : Feria V in Authentica (Communicantes):

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes,
quo traditus est Dominus Iesus Christus.
Tu nos, Domine, participes Filii tui,
tu consortes regni tui, tu incolas paradisi,
tu angelorum comites esse iussisti,
si tamen inlaesa et intemerata fide,
caelestis militiae sacramenta servemus.
Haud quid desperare de tua misericordia possumus,
qui tantum munus accepimus,
ut talem tibi hostiam offerre mereremur,
corpus scilicet et sanguinem Domini nostri Iesu Christi,
qui se pro mundi redemptione,
piae illi ac venerandae tradidit passioni.
Qui, formam sacrificii salutis perennis instituens,
hostiam tibi se primus salutarem,+
et primus docuit offeri.&
Sed et memoriam venerantes
in primis gloriosae semper Virginis Mariae <...>


% Sup 1634 : Hebdomada VII post Pentecosten (Pr):
=V LMS 1402 : CLVII. In XIo Dominico de Quotidiano (Pr)

VD per Christum Dominum nostrum.
Verum aeternumque Pontificem,
et solum sine peccati macula sacerdotem.
Cuius sanguine fidelium corda mundantur.
Cuius institutione placationis tibi hostias
non solum pro delictis populi,
sed etiam pro nostris offensionibus immolamus.
Tuam poscentes clementiam,
ut omne peccatum quod carnis fragilitate contraximus,
ipso summo pro nobis antistite interveniente solvatur.
Per quem maiestatem.


% MP : (p. 284) Praefatio de Feria V in Coena Domini (Pr):

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
per Christum Dominum nostrum,
verum aeternumque Pontificem,
et solum sine peccati macula sacerdotem;
qui in novissima Cena
formam sacrificii perennis instituens,
hostiam se tibi primum obtulit, §+
et primus docuit offeri;
cuius carne pro nobis immolata dum pascimur, roboramur,
et fuso sanguine dum potamus, abluimur.

Et ideo cum Angelis atque Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus,
cumque omni militia caelestis exercitus,
hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:


% MR* 1968 : (p. 20) Praefatio de Sanctissima Eucharistia (Pr):
= MR 1969 : (p. 102) Praefatio de Sanctissima Eucharistia (Pr)

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus:
Per Christum Dominum nostrum.

Qui, verus aeternusque Sacerdos,
formam sacrificii perennis instituens,
hostiam tibi se primus obtulit salutarem,
et nos, in sui memoriam, praecepit offere,
ut, in sacro convivio panem vitae sumentes,
mortem suam annuntiemus donec veniat.

Et ideo cum Angelis atque Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus,
cumque omni militia caelestis exercitus,
hymnum gloriae tuae canimus,
sine fine dicentes:

:: Further Ambrosian parallels : Missale Duplex p.218

BIBLICAL CONTEXT:

Ps 109, 4:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Mc 14, 22-25:
Et manducantibus illis, accepit Iesus panem; et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

Lc 22, 14-20:
Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Io 6, 33:
Panis enim Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo.

Io 6, 48-51:
Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivit in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Io 6, 54-55:
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.&

1 Cor 5, 7:
Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.

1 Cor 11, 24-26:
Accepit panem, et gratias agens fredit, et dixit: Accipite et manducate: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.
Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem omini annuntiabitis, donec veniat.

Eph 5, 2:
Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Heb 5, 5-6:
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret; sed qui locutus est ad eum: `Filius meus es tu, ego hodie genui te'; quemadmodum et in alio loco dicit: `Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.'

Heb 6, 20:
Ubi praecursor pro nobis introibit Iesus secundum ordinem Melchisdech pontifex factum in aeternum.

Heb 7, 26:
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis dilectis hostias offere deinde pro populi; hoc enim fecit semel seipsum offerendo.

Heb 8, 6:
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti, mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Heb 9, 14-15:
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis.

Apoc 1, 5:
qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

PATRISTIC WITNESS:

Ambrosius, De Sacramentis 4, 12-14 (SC 25, 81):
Similis per omnia filio Dei sacerdos quoque erat Melchisedech, quia et Christus sacerdos cui dicitur: `Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech'. Ergo auctor sacramentorum quis est nisi Dominus Iesus? De caelo ista sacramenta venerunt, consilium enim omne de caelo est. Vere autem magnum et divinum miraculum quod populo pluit Deus manna de caelo et non laborabat populus et manducabat. Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio de pane fit caro Christi. Hoc igitur adstruamus. Quomodo potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratio igitur quibus verbis est et cuius sermonibus? Domini Iesu. Nam et reliqua omnia quae dicuntur in superioribus a sacerdote dicuntur, laus Deo defertur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris; ubi venitur ut conficiatur venerabile sacramentum, iam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum.

Ambrosius, De Sacramentis 4, 26 (SC 25, 116):
Ut scias autem hoc esse sacramentum, huius figura ante praecessit. Deinde quantum sit sacramentum cognosce. Vide quid dicat: `Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis donec iterum adveniam'.

Ambrosius, De Sacramentis 5, 25 (SC 25, 132-134):
Ergo tu audis quod quotiescumque offertur sacrificium mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur et remissio peccatorum, et panem istum vitae non quotidianus adsumis? Qui vulnus habet medicinam requirit. Vulnus est quia sub peccato sumus, medicina est caelestis venerabile sacramentum.

Leo Magnus, Sermo 58, 3 (PL 54, 333):
At Iesus consilii sui certus, et in opere paternae dispositionis intrepidus, vetus Testamentum consummabat, et novum Pascha condebat. Discumbentibus enim secum discipulis ad edendam mysticam cenam, cum in Caiphae atrio tractaretur quomodo Christus posset occidi, ille corporis et sanguinis sui ordinans sacramentum, docebat qualis Deo hostia deberet offerri, ne ab hoc quidem mysterio traditore submoto.


PRINCIPAL VOCABULARY:

verus aeternus sacerdos forma sacrificium perennis instituo hostia primus offero salutaris memoria praecipio caro immolo sumo roboro fundo sanguis potamus abluo

Friday, 2 April 2010

Blessing of the Easter Fire

DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI.

In nocte sancta Vigilia paschalis.

Oratio cum benedicitur ignis:

Deus, qui per Filium tuum
claritatis tuae ignem fidelibus contulisti,
novum hunc ignem sanctifica,
et concede nobis,
ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari,
ut ad perpetuae claritatis
puris mentibus valeamus festa pertingere.
Per Christum Dominum nostrum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

14th century missal of the Curia = MS Avignon, Rom Vat. MS Ottob. lat. 356.
Bruylants 423

BIBLICAL CONTEXT:

Sap 7, 25:
et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in ea incurrit, candor est enim lucis aeternae.
2 Cor 4, 6:
Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu.
Io 17, 5
Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

PATRISTIC WITNESS:

St. Gregory the Great, Moralium Lib. XVIII, 81:
Omnes enim supernae patriae electi, sancti quidem et iusti sunt; sed participatione sapientiae non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati ? Lumen autem, sapientia: lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Notes.

Imagery of fire and light: resplendent divine glory / actual fire being blessed in liturgical celebration. Light brought by Son of God will be appropriated by means of the celebration of the mysteries so that the Christians will return to participate in God's eternal celebration of light.

per festa paschalia: actual liturgical celebration of the Pascha Domini.

ad perpetuae claritatis festa: transition from present liturgical celebration to the eternal celebration.

caelestibus desideriis inflamari: latinity of Gregory the Great cf. Henry Ashworth Litgurgical Prayers of Gregory the Great in Traditio XV (1959) p 140-142.

Easter Day Prayer

DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI.
AD MISSAM IN DIE (C)

Deus, qui hodierna die, per Unigenitum tuum,
aeternitatis nobis additum, devicta morte, reserasti,
da, nobis, quaesumus,
ut, qui resurrectionis dominicae sollemnia collimus,
per innovationem tui Spiritus in lumine vitae resurgamus.
Per Dominum.


LITURGICAL ANTECEDENTS:

GeV 463 : XLVI Dominicum Paschae (C)

Deus, qui per Unigenitum tuum,
aeternitatis nobis additum, devicta morte, reserasti,
da, nobis, quaesumus,
ut, qui resurrectionis sollemnia collimus,
per innovationem tui Spiritus a morte animae resurgamus.
Per Dominum.


Bruylants: n. 350

BIBLICAL CONTEXT:

(Unigenitum related to Resurection):
cf. Rm 1, 4:
qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, Domini nostri...

Act 13, 32-33:
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Jesu, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu: ego hodie genui te...

Col 1, 18:
primogenitus ex mortuis....

Apoc 1, 5:
primogenitus mortuorum....

devicta morte:
Rom 6, 9:
scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

PATRISTIC WITNESS:

Gregorius Magnus, Comm. In Regum cap.I, (PL 79, 23 A-B):
Vir etenim fuit, qui et in hoc mundo ab Ecclesia expulit antiquum hostem, et in inferno, moriens, alligavit. Et quia qui moriens inferni vires comminuit, resurgens nobis aditum reseravit aeternitatis, magnitudinem virtutis suae non solum vivendo monstravit nobis, sed etiam moriendo et resurgendo.

Ambrosiaster, Comment. in Epist. ad Rom (PL 17, 51 D):
Qui enim ex aeterno Dei Filius erat, ignorabatur a creatura: dum vult autem manifestari pro humana salute, visibilis debuit et corporeus fieri; quia et cognosci se voluit per virtutem, et hominem a peccatis in carne morte devicta.