DOMINICA III ADVENTUS (C)
Deus, qui conspicis populum tuum
nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare,
praesta, quaesumus,
ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire,
et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.
Per Dominum.
LITURGICAL ANTECEDENTS:
% Rotulus 25 (= Ver 1356):
Deus, qui conspicis populum tuum
incarnationem dominicam fideliter exspectare;
praesta, quaesumus,
ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire,
et votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.+
Per.
% LMS 28 : IV. Missa in Quarto Dominico de Adventu Domini:
Sed praecipue in his diebus annua vice recurrentibus oportet nos votis sollemnibus celebrare. Nam quia diem illum celeberrimum, in quo pro nobis est de Virgine natus, iam iamque revoluto anni circulo appropinquare sentimus, dignum est ut adventum eius, qui in eo natus est, mente devotissima recolentes, nunc iam festa sollemnia alacres ac sollemnes agamus.
=V MA 11/2; 32/2
BIBLICAL CONTEXT:
Is 33, 2:
Domine, misere nostri, te enim expectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Hab 2, 3:
Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
Lc 19, 17:
Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Rom 8, 23-25:
Et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus.
Phil 4, 4-5:
Fratres, gaudete in Domino semper, iterum dico: gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus enim prope est.
PATRISTIC WITNESS:
Leo Magnus, Sermo 34, 1 (PL 54, 244:)
Iustum et rationabile, verae pietatis obsequium est, in diebus qui divinae misericordiae opera protestantur, toto corde gaudere et honorifice ea quae ad salutem nostram gesta sunt celebrare.
Leo Magnus, Sermo 21, 1 (PL 54, 191A):
Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio: quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum repperit, ita liberandis omnibus venit.
No comments:
Post a Comment