Thursday 6 October 2011

MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE

MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE

HEBDOMADA I "PER ANNUM" (C)

Vota, quaesumus, Domine,
supplicantis populi caelesti pietate prosequere,
ut et quae agenda sunt videant,
et ad implenda quae viderint convalescant.
Per Dominum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 1181)
___________________

HEBDOMADA I "PER ANNUM" (SO)

Grata tibi sit, quaesumus, Domine, tuae plebis oblatio,
per quam et sanctificationem referat,
et quae pie precatur obtineat.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

Ver 546
___________________

HEBDOMADA I "PER ANNUM" (PC)

Supplices te rogamus, onnipotens Deus,
ut, quos tuis reficis sacramentis,
tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 1103)
___________________

DOMINICA II "PER ANNUM" (C)

Omnipotens sempiterne Deus,
qui caelestia simul et terrena moderaris,
supplicationes populi tui clementer exaudi,
et pacem tuam nostris concede temporibus.
Per Dominum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 773)
___________________

DOMINICA II "PER ANNUM" (SO)

Concede nobis, quaesumus, Domine,
haec digne frequentare mysteria,
quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur,
opus nostrae redemptionis exercetur.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 120)
___________________

DOMINICA II "PER ANNUM" (PC)

Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde,
ut, quos uno caelesti pane satiasti,
una facias pietate concordes.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 1069)

Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde,
ut, quos uno caelesti pane satiasti,
tua facias pietate concordes.
___________________


DOMINICA III "PER ANNUM" (C)

Omnipotens sempiterne Deus,
dirige actus nostros in beneplacito tuo,
ut in nomine dilecti Filii tui
mereamur bonis operibus abundare.
Per Dominum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 761)
__________________

DOMINICA III "PER ANNUM" (SO)
Munera nostra, Domine, suscipe placatus,
quae sanctificando nobis, quaesumus,
salutaria fore concede.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

Ver 529
___________________

DOMINICA III "PER ANNUM" (PC)

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus,
ut, vivificationis tuae gratiam consequentes,
in tuo semper munere gloriemur.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* (Bruy 840)

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus,
ut, vivificationis gratiam consequentes,
in tuo semper munere gloriemur.
Per Dominum.
___________________

DOMINICA IV "PER ANNUM" (C)

Concede nobis, Domine Deus noster,
ut te tota mente veneremur,
et omnes homines rationabili diligamus affectu.
Per Dominum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

Ver 432
___________________

DOMINICA IV "PER ANNUM" (SO)

Altaribus tuis, Domine, munera nostrae servitutis inferimus,
quae, placatus assumens,
sacramentum nostrae redemptionis efficias.
Per Christum.

LITURGICAL ANTECEDENTS:
Ver 511

No comments: