TEMPUS ADVENTUS
Dominica I Adventus
Collecta
1 Da, quaesumus, omnipotens Deus,
hanc tuis fidelibus voluntatem,
ut, Christo tuo venienti iustis operibus occurrentes,
eius dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste. Per Dominum
Super oblata
2 Suscipe, quaesumus, Domine, munera
quae de tuis offerimus collata beneficiis,
et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali,
tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae. Per Christum.
Post communionem
3 Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria,
quibus nos, inter praetereuntia ambulantes,
iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris. Per Christum.
Dominica II Adventus
Collecta
4 Omnipotens et misericors Deus,
in tui occursum Filii festinantes
nulla opera terreni actus impediant,
sed sapientiae caelestis eruditio
nos faciat eius esse consortes. Qui tecum vivit.
Super oblata
5 Placare, Domine, quaesumus,
nostrae precibus humilitatis et hostiis
et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum,
tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis. Per Christum.
Post communionem
6 Repleti cibo spiritalis alimoniae,
supplices te, Domine, deprecamur,
et, huius participatione mysterii,
doceas nos terrena sapienter perpendere
et caelestibus inhaerere. Per Christum.
Dominica III Adventus
Collecta
7 Deus, qui conspicis populum tuum
nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare,
praesta, quaesumus,
ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire,
et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare. Per Dominum.
Super oblata
8 Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus,
hostia iugiter immoletur,
quae et sacri peragat instituta mysterii,
et salutare tuum nobis potenter operetur. Per Christum.
Post communionem
9 Tuam, Domine, clementiam imploramus,
ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos,
ad festa ventura nos praeparent. Per Christum.
Dominica IV Adventus
Collecta
10 Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde,
ut qui, Angelo nuntiante,
Christi Filii tui incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem
ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Dominum.
Super oblata
11 Altari tuo, Domine, superposita munera
Spiritus ille sanctificet,
qui beatae Mariae viscera sua virtute replevit. Per Christum.
Post communionem
12 Sumpto pignore redemptionis aeternae,
quaesumus, omnipotens Deus,
et quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit,
tanto devotius proficiamus
ad Filii tui digne nativitatis mysterium celebrandum. Per Christum.