Thursday, 4 June 2009

Common Preface I

PRAEFATIO COMMUNIS I

De universali restauratione in Christo

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus:
Per Christum Dominum nostrum.

In quo omnia instaurare tibi complacuit,
et de plenitudine eius nos omnes accipere tribuisti.
Cum enim in forma Dei esset, exinanivit semetipsum,
ac per sanguinem crucis suae pacificavit universa;
unde exaltatus est super omnia
et omnibus obtemperantibus sibi
factus est causa salutis aeternae.

Et ideo cum Angelis et Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus,
cumque omni militia caelestis exercitus,
hymnum gloriae tuae canimus,
sine fine dicentes:

:: MR p. 433; Moeller 506.
:: MA 573/6, p. 1054; 576/6, p. 1061.

LITURGICAL ANTECEDENTS:

= MR* 1968 : (p. 21) Praefatio Communis I (Pr)
= MR 1969 : (p. 106) Praefatio Communis I (Pr)
= MR 1970 : (p. 433) Praefatio Communis I (Pr)

 Gothicum text VD. Verbum tuum tibi per omnia... 

 New composition based on the biblical texts given below.

:: No Ambrosian  parallels

BIBLICAL CONTEXT:

Io 1, 16:
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia.
Eph 1, 10:
In dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt: in ipso.
Phil 2, 6-7:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.
Phil 2, 9:
Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen.
Col 1, 19-20:
Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare. Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
Heb 5, 9:
Et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.

PATRISTIC WITNESS:

Paulinus Nolanus, Ep 24, 9 (CSEL 29, 209):
Christus qui per obedientiam pietatis suae reconciliavit Patri mundum, quem inconciliaverat primi parentis inobedientia, et ideo similitudinem Dei, quam servus in cupiditatem Dominicae aequalitatis elatus amiserat, ipse Dominus in formam servi exinanitus recepit et homo, qui in superbia sua per fraudem diaboli ceciderat in humilitate Domini altissimi prostratur diabolo per fidem ipsius Domini humilitate resurrexit. Hic ergo pro nobis dolens et propter nos obediens factus usque ad mortem crucis, viam viae nobis perfectionemque virtutis non in vendendis tantum praediis et pretiis erogandis sed in sui sectatione proposuit.

Leo Magnus, Sermo 24, 2 (PL 54, 204C):
Exultent ergo iusti in Domino, et in laudem Dei corda credentium, et mirabilia eius confiteantur filii hominum: quoniam in hoc praecipue Dei opere humilitas nostra cognoscit, quanti eam suus conditor aestimaret. Qui cum origini humanae multum dederit, quod nos ad imaginem suam fecit, reparationi nostrae longe amplius tribuit, cum servili formae ipse se Dominus coaptavit. Quamvis enim ex una eademque pietate sit, quidquid creaturae Creator impendit, minus tamen mirum est hominem ad divina proficere, quam Deum ad humana descendere.&

Leo Magnus, Sermo 59, 5 (PL 54, 340B):
Per hanc enim translationem, a circumcisione ad praeputium, a filiis carnalibus ad filios spiritales, immaculati agni propitiatio, et omnium sacramentorum plenitudo transibat. Siquidem, `Pascha nostrum', ut ait Apostolus, (1 Cor  5,7) `immolatus est Christus': qui se novum et verum reconciliationis sacrificium offerens Patri, non in templo cuius iam erat finita reverentia, nec intra septa civitatis ob meritum sui sceleris diluendae sed foris et extra castra crucifixus est, ut veterum victimarum cessante mysterio nova hostia novo imponeretur altari, et crux Christi, non templi esset ara, sed mundi. (Heb 13, 11).

Leo Magnus,  Sermo 26, 5 (PL 54, 215):
Ait apostolus:`Ipse est pax nostra, quae fecit utraque unum'(Ephes 2,14); quoniam sive Iudaeus, sive gentilis,`per ipsum habemus accessum in uno spiritu ad Patrem'; qui ante passionis diem voluntaria dispositione praelectum, discipulos suos hac praecipue doctrina informativit ut diceret: `Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis' (Io 14, 17). Et ne sub nomine generali pacis suae qualitas lateret, adiecit: `Non quemadmodum mundus dat ego do vobis'.

Ambrosius, De Spiritu sancto 3, 8, 50 (PL 16, 787):
Et bene Dominus, aereo serpentis suspensio, iussit curari vulnera sauciorum (Num 21, 9); imago enim crucis aereus serpens est; nam etiam in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: `Mihi enim,' inquit, `mundus crucifixus est, et ego mundo' (Gal 6, 14). Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae similando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam. Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio.

PRINCIPAL VOCABULARY:

instauro complaceo plenitudo accipio forma exinanio sanguis crux pacifico universus exalto obtempero facio causa salus aeternus